monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 13
Sed quia eosdem amicos beati Iob haereticorum tenere speciem superius diximus, nunc eorum verba quomodo haereticis congruant indagemus. Quaedam namque valde recta sentiunt, sed tamen inter haec ad perversa dilabuntur. Habent quippe hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent, minime persuaderent. Rursum, si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent. Sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala, ut recipiantur, abscondunt; sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit; dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur. Itaque haeretici permiscent recta perversis, ut ostendendo bona, auditores sibi attrahant; et exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant. Aliquando tamen praedicatione sanctae Ecclesiae atque exhortatione correcti, ab hac sensus sui diversitate salvantur. Unde et amici Iob reconciliationis suae sacrificium eiusdem sancti viri manibus offerunt, atque ad superni iudicis gratiam vel addicti revocantur. Quos bene in Evangelio illa decem leprosorum mundatio designat . In lepra quippe et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt, quia dum rectis prava permiscent, colorem sanum maculis aspergunt. Unde et bene ut salventur, clamant, Iesu praeceptor. Quia enim in eius verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant; cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Sed quia in amicorum dictis praefationem expositionis paulo longius duximus, ipsa iam eorum verba subtiliter pensemus. Sequitur: