monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 12
Sed quaerendum video cur Paulus illorum sententiis tanta auctoritate utitur, si hae eorum sententiae Dominica reprehensione cassantur? Eliphaz quippe verba sunt, quae Corinthiis intulit dicens, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum . Quomodo ergo quasi prava respuimus, quae Paulus ex auctoritate astruit? aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus, quae per semetipsum Dominus non recta definivit? Sed utraque haec citius quam non sint diversa cognoscimus, si eiusdem Dominicae sententiae subtilius verba pensemus; quae nimirum cum diceret: Non estis locuti coram me rectum, illico adiunxit: Sicut servus meus Iob. Liquet ergo quia quaedam in eorum dictis recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter alia quae irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Iob fortes sententias proferunt, sed comparatae dictis fortioribus vim fortitudinis amittunt. Mira autem sunt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur. In semetipsis igitur magna sunt, sed quia iustum virum transfigere appetunt, eiusdem magnitudinis pondus perdunt; quia et quamlibet forte, frustra iaculum mittitur, ut dura saxa feriantur; eo namque obtusum longius dissilit, quo intortum fortiter venit. Igitur amicorum Iob dicta licet in quibusdam valde sint fortia, cum tamen sancti viri fortem vitam feriunt, cunctum sui acuminis mueronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Iob nullo modo assumi debuerunt; et Paulus haec ex virtute pensans, in auctoritate proferat; et iudex quia incaute prolata sunt, ex personae qualitate reprehendat.