monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 11
Eliphaz autem, qui primus amicorum loquitur, quamvis ad consolandum pietate veniat, humilitatem tamen locutionis deserens, regulam consolationis ignorat. Qui dum loquendi custodiam negligit, usque ad afflicti contumelias excedit, dicens: Tigris periit eo quod non haberet praedam. Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum dissipati sunt . Beatum videlicet Iob nomine tigridis, quasi vitio varietatis notans, per leonis rugitum eiusdem viri terrorem, per leaenae vocem loquacitatem coniugis, per dissipatos vero dentes catulorum leonum destructam filiorum edacitatem signans. Unde et bene amicorum sensum, qui in tumida correptione se extulit, sententia divina reprehendit, dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob .