monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 10
Cum vero quaedam facta meliorum deterioribus displicent, nequaquam hoc quod mentem movet, reticendum est, sed cum magna humilitate proferendum; quatenus intentio pie sentientis eo vere servet formam rectitudinis, quo per iter graditur humilitatis. Et libere ergo dicenda sunt quae sentimus, et valde humiliter promenda quae dicimus, ne et quae recte intendimus, haec elate proferendo non recta faciamus. Paulus auditoribus suis multa humiliter dixerat; sed de ipsa exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagebat, dicens: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis . Ephesiis quoque Mileti valedicens, afflictis ac gementibus, humilitatem suam ad memoriam revocat, dicens: Vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte ac die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum . Eisdem rursum per Epistolam dicit: Obsecro vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis . Hinc ergo colligat, si quando aliquid recte sentit, quanta humilitate debeat magistro loqui discipulus; si ipse magister gentium in his quae cum auctoritate praedicat, tam submisse discipulos rogat. Hinc unusquisque colligat, eis a quibus bene vivendi exempla percepit, hoc quod bene intelligit, quam humiliter dicat; si Paulus illis humili se voce subdidit, quos ad vitam ipse suscitavit.