monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 9
Saepe enim, quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum: sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a maioribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae infirmi idcirco diiudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit . Quid est namque mens iusti, nisi arca testamenti? Quae gestata a bobus calcitrantibus inclinatur; quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subiectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc, quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc, manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adiuvans, manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt; dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est iustum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est iustum de incognita locutione reprehendere, nisi motum eius fortitudinis, erroris lapsum putare? Sed perdit vitam, qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites isdem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur; quia praesumptores quique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma iudicarent. Amici igitur Iob, dum contra eum quasi in Dei defensionem prosiliunt, divini praecepti regulam superbientes excedunt.