monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 8
Prima igitur beati Iob locutione terminata, vicissim se amici, qui consolaturi venerant pie eius increpationi subiiciunt; dumque ad contentionis verba prosiliunt, eam pro qua venerant causam pietatis amittunt. Qui quidem non prava hoc intentione faciunt; sed quamvis affectum percusso exhibeant, percussum tamen nonnisi pro iniquitate crediderunt; dumque intentionem bonam nequaquam locutio cauta subsequitur, ipsa pietatis propositio in transgressionis vitium vertitur. Pensandum namque fuerat, cui et quando loquerentur. Iustus quippe erat, ad quem venerant, et divinis verberibus cinctus. Ex anteacta ergo eius vita debuerant ea quae intelligere non valebant illius verba perpendere; et ex flagellis praesentibus non illum redarguere, sed de sua vita formidare; seque flagellato iusto, non quasi ratiocinando erigere, sed flendo sociare; ut nequaquam se eorum scientia per verba ostenderet, sed loqui recte linguam consolantium magister dolor erudiret. Qui etsi qua forsitan diversa sentirent, dignum profecto erat ut haec humiliter dicerent, ne percusso vulnera per immoderata verba cumularent.