monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 7
Bene autem subditur: Et venit super me indignatio. Magna quippe arte doctrinae dicturus verbera praetulit recte facta; ut hinc unusquisque consideret quae peccantes postmodum supplicia maneant, si etiam iustos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut iudicium incipiat de domo Dei. Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Hinc Paulus, cum multa in Thessalonicensium laudem dixisset, protinus adiunxit: Ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei . Ac si diceret: Dum tot dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam iusti Dei iudicii exempla datis? quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur, in quibus laetatur; aut quomodo illos percussurus est, quibus iustum iudicium exhibet, si etiam vos sic cruciat, quos pie redarguens fovet.