monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 6
Sed haec agentes, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina quotidie etiam de minimis purgat. Iusta itaque indesinenter faciunt, sed assidue dura patiuntur, quia saepe ipsa nostra iustitia, ad examen divinae iustitiae deducta, iniustitia est, et sordet in districtione iudicis quod in aestimatione fulget operantis. Unde Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, protinus adiunxit: Sed non in hoc iustificatus sum . Qui causam mox cur non sit iustificatus insinuans, ait: Qui autem iudicat me, Dominus est. Ac si diceret: Idcirco in eo quod nihil mihi conscius sum iustificatum me abnego, quia ab eo qui me iudicat examinari me subtilius scio. Dissimulanda ergo sunt quae exterius favent, reprimenda quae interius perstrepunt, declinanda quae quasi necessaria involvunt; et tamen in his omnibus adhuc districti examinis flagella metuenda, quia et ipsa nostra perfectio culpa non caret, nisi hanc severus iudex in subtili lance examinis misericorditer penset.