monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 5
Pravae etenim mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis elaborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt, et fugitiva haec temporalia per intentionis cursum continuis cogitationum passibus sequuntur. Piae autem mentes haec et cum desunt non quaerunt, et graviter etiam cum adsunt, ferunt, quia per exteriorum curam a se exire pertimescunt. Quod bene illa duorum fratrum vita signatur, de quibus scriptum est: Factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola; Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis . Vel sicut in alia translatione dicitur, Habitabat domi. Quid enim per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores huius saeculi tanto magis exteriora colunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Iacob vero vir simplex in tabernaculis vel in domo habitare perhibetur, quia nimirum omnes, qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione atque in conscientiae suae habitatione consistunt. In tabernaculis enim aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, ne dum ad multa foras inhiant, a semetipsis alienatis cogitationibus recedant. Dicat igitur probatus vir, et exercitatus in prosperis: Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Ut enim supra diximus, sancti viri, cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius hoc unde exterius sublevantur calcant. Silent autem, quia nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt. Omnis namque iniquitas habet apud secreta Dei iudicia voces suas. Unde scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est . Quiescunt vero, cum non solum nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, verum etiam curis praesentis vitae necessariis immoderatius occupari refugiunt.