monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 4
Quiescunt quoque qui bene in potestate sunt, cum terrenarum actionum strepitus pro divino amore intermittendo postponunt; ne dum ima indesinenter occupant, cor funditus a summis cadat. Sciunt enim quia nequaquam mens ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat. Bene autem per Psalmistam dicitur: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus ; quia qui vacare Deo negligit, suo sibi iudicio lumen eius visionis abscondit. Hinc etiam per Moysen dicitur ut pisces qui pennulas non habent non edantur . Pisces namque qui habent pennulas, saltus dare super aquas solent. Soli ergo in electorum corpore quasi cibus transeunt, qui in eo quod imis deserviunt, aliquando ad superna conscendere mentis saltibus sciunt, ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eos amoris summi quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.