monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 3
Beatus igitur Iob, ut nos erudiat, qualis in potestate fuit innotescat, dicens: Nonne dissimulavi? Potestas namque cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem, et dissimulanda propter tumorem; quatenus is qui ea utitur, et ut prodesse debeat, posse se sciat; et ut extolli non debeat, posse se nesciat. Qualis vero in ore fuerit, adiungat dicens: Nonne silui? Qualis erga illicita opera, adhuc subiiciat: Nonne quievi? Potest autem silere et quiescere, adhuc subtilius perscrutari. Silere namque est mentem a terrenorum desideriorum voce restringere. Vis enim magni clamoris est tumultus cordis.