monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 11, 2
Quamvis quolibet in loco positi, cogitando, loquendo, agendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi huius prosperitate sublevatur. Nam cum praeire se potestate caeteros conspicit, alta de se elate cogitans sentit. Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cumque facere quod libet, licet, iuste sibi omne aestimat licere, quod libet. Sed sancti viri cum mundi huius potestate fulciuntur, tanto sub maiore mentis disciplina se redigunt, quanto sibi per impatientiam potestatis suaderi illicita quasi licentius sciunt. Cor namque a consideranda sua gloria reprimunt, linguam ab immoderata locutione restringunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt. Saepe enim qui in potestate sunt, ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt; dumque se ad cuncta utiles aestimant, etiam impensae utilitatis sibi meritum damnant. Ut enim cuiuslibet facta digniora sint, necesse est ut ei apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actio agentis cor sublevet, et sublevando plus auctorem de elatione deiiciat, quam ipsos quibus forte impenditur iuvet. Hinc est enim quod rex Babyloniae, dum elata mente apud se tacitus volveret, dicens: Nonne haec est Babylon, quam ego aedificavi ? in irrationale animal protinus versus est. Quod enim factus fuerat perdidit, quia humiliter noluit dissimulare quod fecit. Et quia elatione cogitationis se super homines extulit, ipsum, quem communem cum hominibus habuit, sensum hominis amisit. Saepe vero qui in potestate sunt, ad subiectorum passim contumelias erumpunt; et hoc quod invigilantes regimini serviunt, per linguae procacitatem perdunt, minori scilicet formidine iudicis verba pensantes, quia qui sine causa fratri, fatue dixerit, gehennae se ignibus addicit . Saepe ii qui in potestate sunt, dum sese a licitis retinere nesciunt, ad illicita opera et inquieta dilabuntur. Solus enim in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. Qua videlicet constrictione religatum bene se Paulus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt . Atque ut ex ipsa religatione ostenderet in quanta se mentis libertate dilataret, illico adiunxit: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate . Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Sed Paulus, cui cuncta licent, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent, despecta transcendit.