monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 7, 4
Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit quod in interioribus lumine privatur. Cumque tenebras, quibus circumdatur, respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio affligit; omnique intentionis adnisu semetipsam concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque, ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat; et mens, quae in torpore prius caeca iacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi suspiriis vegetata convalescat. Unde bene sequitur: