monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 7, 3
Est autem et alia viae nostrae absconsio; quia nonnunquam ea ipsa quae recte nos agere credimus, an in districti iudicis examine recta sint, ignoramus. Saepe enim, sicut et longe superius diximus, opus nostrum causa damnationis est, et provectus putatur esse virtutis. Saepe unde placari iudex creditur, inde ad irascendum placidus instigatur; Salomone attestante, qui ait. Est quae videtur homini recta; novissima autem eius ducunt ad mortem . Unde sancti viri cum mala superant, sua etiam bene gesta formidant, ne cum bona agere appetunt, de actionis imagine fallantur, ne pestifera tabes putredinis sub boni specie lateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis adhuc pondere gravati, diiudicare bona subtiliter nesciunt; et cum ante oculos extremi examinis regulam deducunt, haec ipsa in se nonnunquam et quae approbant metuunt. Et tota quidem mente interna desiderant, sed tamen de incertitudine operum trepidi, quo gradiuntur ignorant. Unde bene postquam dictum est: Quare data est misero lux? adiungitur: Viro, cuius abscondita est via. Ac si dicatur: Cur huius vitae successus accipit, qui sub qua sit aestimatione iudicis iter sui operis nescit? Bene autem subditur: Et circumdedit eum Deus tenebris. Tenebris namque homo circumdatur; quia quamvis coelesti desiderio ferveat, quid de semetipso sit dispositum intrinsecus, ignorat. Et valde metuit, ne quid sibi in iudicio obviet, quod se de se nunc in desiderio boni fervoris latet. Tenebris homo circumdatur, quia ignorantiae suae caligine premitur. An tenebris circumdatus non est, qui plerumque praeteritorum non meminit, futura non invenit, praesentia vix cognoscit? Tenebris se circumdatum quidam sapiens viderat, cum dicebat: Quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; et quae in coelis sunt, quis investigabit ? His se tenebris Propheta circumdatum vidit, cum dispositionis intimae penetrare interna non potuit, dicens: Posuit tenebras latibulum suum . Auctor enim noster, quia nobis in hoc exsilium deiectis, lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit.