monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 7, 2
Via enim sua viro abscondita est, quia etsi iam in qua sit vitae qualitate considerat, adhuc tamen ad quem finem tendat, ignorat. Etsi iam superna appetit, etsi plenis haec desideriis quaerit, adhuc tamen si in eisdem desideriis permaneat, nescit. Peccata quippe deserentes, ad iustitiam tendimus; et unde venimus, novimus; sed quo perveniamus, ignoramus. Quid hesterna die fuimus, scimus; sed quid contingat crastina nos esse, nescimus. Via ergo sua viro abscondita est, quia sic pedem ponit operis, ut tamen praevidere nequeat exitum consummationis eius.