monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 6, 3
Si vero ad hoc quod thesaurus effodi dicitur, etiam sepulcri inventio subinfertur, hoc necesse est ut intentio nostra conspiciat, quod antiqui mortuos cum divitiis obruebant. Qui igitur thesaurum quaerit, gaudet cum sepulcrum invenerit, quia sapientiam perquirentes, cum sacrae Scripturae paginas volvimus, cum exempla praecedentium perscrutamur, quasi ex sepulcro gaudium sumimus, quia mentis divitias apud mortuos invenimus: qui quia huic mundo perfecte exstincti sunt, in occulto cum divitiis requiescunt. Sepulcro ergo dives efficitur, qui per exempla iustorum in contemplationis virtute sublevatur. Sed cum requirens dicat: Quare data est misero lux? cur hoc ipsum requirere praesumat, insinuat dicens: