monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 4, 6
Quamvis hoc quod dicitur: Exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum, intelligi et aliter potest. Quia enim perfecte mori mundo non possumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur, recte ii qui mortificationem suam appetunt, thesaurum effodientibus comparantur. Mundo enim per invisibilem sapientiam morimur, de qua per Salomonem dicitur: Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam . Sapientia quippe in rerum superficie non iacet; quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificationem nostram sapientiam contingentes apprehendimus, si relictis visibilibus in invisibilibus abscondamur; si sic hanc, cor effodientes, quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat, a semetipsa, manu sanctae discretionis eiiciat, et thesaurum virtutis, qui se latebat, agnoscat. Facile enim in se thesaurum invenit, si eam quae se male presserat molem a se terrenae cogitationis repellit. Quia autem quaesitam mortem sicut thesaurum dicit, recte subiungit: