monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.193 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 4, 5
Omnes namque qui fodiendo thesaurum quaerunt, cum fodere altius coeperint, ad laborem instantius inardescunt; quia quo se thesauro abscondito iam iamque appropinquare aestimant, eo in effossione enixius laborant. Qui igitur plene mortificationem suam appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt; quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; quia quo iam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus quibusdam absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus dicit: Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem . Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis: sicut cum in itinere comes iungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris leviatur. Dum itaque Paulus consolantes se in laboribus quaereret, adiunxit dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor crescat, quo ipsa iam praemia laboris appropinquant, velut si aperte dicat: Thesaurum quaeritis? sed eo fodere ardentius debetis, quo iam iuxta quaesitum aurum fodiendo pervenistis.