monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 4, 3
Nonnunquam vero idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate, ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur; et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa crescant. Sic quippe mortificari appetunt, ut iam perfecte, si liceat, conditoris sui faciem contemplentur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat; et tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. Unde bene sponsa in sponsi sui desiderio anhelans clamat: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni . Abscondit se sponsus cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur; et differtur quaerens sponsa, ne inveniat, ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat. Unde beatus Iob cum diceret: Exspectant mortem, et non venit, ut hoc ipsum quaerentium desiderium subtilius expleret, illico adiungit: CAPUT .