monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 4, 2
Desiderant quippe mortificare se funditus, atque ab omni vita gloriae temporalis exstinguere; sed occultis saepe Dei iudiciis vel praeesse in regimine, vel occupari iniunctis honoribus compelluntur, atque inter haec mortificationem plenissimam indesinenter exspectant. Sed exspectata mors non venit, quia eorum usus temporali gloriae etiam nolens vivit, quam tamen pro divino timore tolerant. Et intus quidem servant desiderium pietatis, foris autem explent ministerium ordinis; quatenus nec a perfectione per intentionem recedant, nec dispositioni conditoris per superbiam contradicant. Mira enim divinitatis pietate agitur, cum is qui perfecto corde ad contemplationem tendit, humanis ministeriis occupatur; ut et multis infirmioribus eius mens perfecta proficiat, et quo se ipse imperfectum respicit, inde ad humilitatis culmen perfectior assurgat. Nonnunquam etenim sancti viri unde desideriorum suorum detrimenta tolerant, inde maiora lucra, conversis aliis, reportant; quia dum eis vacare ut appetunt non licet, rapere secum alios, quibus admiscentur, libet. Fit ergo mira dispensatione pietatis ut unde se destructiores aestimant, inde locupletiores ad coelestis patriae constructionem surgant.