monumenta.ch > Hieronymus > csg51.222 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 3, 3
Hi itaque qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt; ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita iam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit ut iam homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus hominem occupationibus astringat: et ipse quidem mundo iam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim adhuc vivus mundus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Unde bene Paulus, cum et ipse saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret, quem iam hoc saeculum concupiscere omnino non posset, ruptis huius vitae vinculis liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . Mundus quippe ei crucifixus fuerat, quia hunc cordi suo iam mortuum non amabat. Sed et se ipsum mundo crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Si enim uno in loco sint mortuus et vivens; etsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt; si vero utrique sint mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui iam mundum non amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi utrique exstincti sunt; quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuum mortuus non attendit. Quia igitur Paulus nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo, et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi appetunt, sed tamen usque ad culmen exstinctionis omni modo non assurgunt, recte gementes dicunt: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt? Vita quippe amaricatis datur, cum huius mundi gloria tristibus gementibusque tribuitur. In qua nimirum vita poena se validissimi timoris afficiunt, quia etsi ipsi mundum non tenent, adhuc tamen tales esse se metuunt, qui a mundo teneantur; quia nisi ei quantulumcunque viverent, hos ad usum suum procul dubio non amaret. Mare enim viva corpora in semetipso retinet; nam mortua extra se protinus expellit. Sequitur: