monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 3, 2
In amaritudine quippe animae sunt omnes electi, quia vel punire flendo non desinunt quae deliquerunt, vel gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie conditoris proiecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde per Salomonem bene dicitur: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus . In amaritudine namque sunt et corda reproborum, quia ipsis etiam pravis suis desideriis affliguntur; sed eamdem amaritudinem nesciunt, quia pensare quod tolerant, sponte sua excaecati non possunt. At contra cor bonorum amaritudinem suam novit, quia aerumnam exsilii, in qua proiectum laceratur, intelligit; et quam sint tranquilla quae perdidit, quam confusa in quibus cecidit, sentit. Sed hoc amaricatum cor ad gaudium suum quandoque reducitur, atque in eius gaudio extraneus non miscetur; quia is qui nunc ab hoc moerore cordis foras se per desideria eiicit, seclusus tunc ab illa intima eius solemnitate remanebit.