monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 13, 3
Sed quaerendum nobis est cur in die homo natus dicitur, in nocte conceptus? Scriptura sacra tribus modis hominem appellat, scilicet aliquando per naturam, aliquando per culpam, aliquando per infirmitatem. Homo quippe per naturam dicitur, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram . Homo per culpam, sicut scriptum est: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini . Ac si aperte dicat: Sicut delinquentes obibitis. Unde et Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Ac si dicat: Qui discordes mentes ducitis, nonne adhuc ex reprehensibili humanitate peccatis? Homo per infirmitatem dicitur, sicut scriptum est: Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine . Ac si aperte diceret, in infirmitate. Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, quia nequaquam a delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Ante enim caecus in mente fit, et postmodum se reprobae delectationi substernit. Dicatur ergo: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo: id est, pereat delectatio, quae in culpam hominem rapuit, pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Homo enim dum blandimenta delectationis caute non perspicit, etiam in noctem nequissimae perpetrationis ruit. Solerter ergo vigilandum est, ut cum blandiri culpa inchoat, ad quantum interitum mens trahatur, agnoscat. Unde et apte subditur: