monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 13, 2
Quasi dies quaedam est, cum mundi huius prosperitas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. Hunc prosperitatis diem propheta despexerat, cum dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis . Hanc tribulationis noctem postremo incarnationis suae tempore passurum se Dominus nuntiabat, cum per Psalmistam quasi ex praeterito diceret: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei . Potest autem per diem, peccati delectatio, per noctem vero caecitas mentis intelligi, per quam se homo patitur in culpae perpetratione prosterni. Optat igitur perire diem, ut omne quod blandiri culpa cernitur, vigore iustitiae interveniente destruatur. Optat etiam perire noctem, ut quod caecata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae exstinguat.