monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 12, 2
Quod unicuique hominum venter est matris, hoc universo humano generi exstitit habitatio illa summa paradisi. Ex ipsa namque proles humani generis velut ex ventre prodiit, et quasi ad incrementa corporis, sic ad augmenta propaginis foras emanavit. Ibi conceptio nostra coaluit, ubi origo hominum homo primus habitavit. Sed huius ventris ostia serpens aperuit, quia persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Huius ventris ostia serpens aperuit, quia munita supernis monitis claustra mentis irrupit. Sanctus igitur vir in poena quam tolerat, ad culpam mentis oculos reducat. Doleat hoc, quod tenebrosa nox, id est, antiqui hostis obscura suggestio humanis mentibus intulit; doleat hoc, quod suggestioni callidae humana mens in sua deceptione consensit, et dicat: Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Nec moveat quod non conclusisse queritur, quem aperuisse paradisi ianuam detestatur. Non conclusit enim dicit, aperuit; et mala non abstulit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret; et quasi clauderet, si ab irruptione cessaret. Pensat namque de quo loquitur, et perpendit quod pravo spiritui quasi lucra nobis dedisse fuerat, si damna non intulisset. Sic nos de latronibus loquimur, quia captivis suis donant vitam, si non abstulerint.