monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 11, 4
Quod etiam ad praesens non inconvenienter accipimus, si simulatorum corda subtilius indagamus. Arrogantes namque et hypocritae bonorum facta exterius aspiciunt, eosque in factis suis laudari ab hominibus agnoscunt, eorumque celebre nomen mirantur, et quod pro bene gestis laudes suscipiant vident; sed quanto studio easdem laudes fugiant, non vident. Aperta eorum opera considerant; sed quod sola spe intima haec operentur, ignorant. Qui enim vera luce iustitiae clari sunt, prius a tenebris internae intentionis immutantur, ut obscuritatem intus terrenae appetitionis plene deserant, et corda sua ad supernae lucis desideria perfecte convertant, ne cum aliis apparent lucidi, sibimetipsis sint obscuri. Arrogantes ergo quia bonorum facta considerant, et corda non pensant, imitantur unde laudari foris valeant, non unde intus ad iustitiae lumen surgant: et quasi ortum surgentis aurorae videre nesciunt, quia intentionem religiosae mentis considerare contemnunt.