monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 11, 3
? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis fulgorem convertit. In illa igitur luce, quae in districti iudicis adventu monstratur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt; quia cum districtus iudex ad retributionem venerit, iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in internum cordis lumen surgat, ignorat. Tunc namque electorum mens in altum rapitur, ut divinitatis radiis illustretur; et quo eius respectu perfunditur, eo ultra se gratia coruscante sublevatur. Tunc sancta Ecclesia plena aurora fit, cum mortalitatis atque ignorantiae suae tenebras funditus amittit. In iudicio ergo adhuc aurora est, sed in regno dies; quia etsi iam cum restauratione corporum videre lumen in iudicio inchoat, eius tamen visum plenius in regno consummat. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia a conspectu districti iudicis malorum suorum pondere ad tenebras pressi pertrahuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Tollatur impius ne videat gloriam Dei . Hinc est quod de hac aurora per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum . Electus enim quisque in iudicio per internum visum in vultu Divinitatis absconditur, dum reproborum foris caecitas districta animadversione iustitiae repulsa turbatur.