monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 11, 2
In Evangelio Veritas dicit: Ego sum lux mundi . Sicut autem isdem Redemptor noster una persona est cum congregatione bonorum; ipse namque caput est corporis, et nos huius capitis corpus; ita antiquus hostis una persona est cum cuncta collectione reproborum, quia ipse eis ad iniquitatem quasi caput praeeminet, illi autem dum ad persuasa deserviunt, velut subiunctum capiti corpus inhaerent. Quod ergo de hac nocte, id est antiquo hoste dicitur, dignum est ut ad corpus eius, id est ad iniquos quosque, derivetur. Quia igitur Redemptor humani generis lux est, quid est quod de hac nocte dicitur: Exspectet lucem, et non videat: nisi quod sunt nonnulli qui fidem, quam operibus destruunt, tenere se sermonibus ostendunt? De quibus per Paulum dicitur: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant . Hi nimirum aut prava sunt quae faciunt, aut recta opera non recto corde sectantur. Non enim de suis operibus retributiones perpetuas, sed transitorios favores quaerunt; et tamen quia quasi sanctos laudari se audiunt, esse se veraciter sanctos arbitrantur; et quanto se ex multorum aestimatione irreprehensibiles putant, tanto diem districti iudicii securius exspectant. De quibus bene per prophetam dicitur: Vae desiderantibus diem Domini . Quibus beatus Iob debitam sententiam profert, praedicentis studio; non optantis voto dicens: Exspectet lucem, et non videat. Nox quippe illa, videlicet tenebrosus hostis, in membris suis lucem exspectat, et non videt, quia vel hi qui fidem sine operibus retinent, cum pro eadem fide in extremo iudicio salvari se posse confidunt, spes eorum frustrabitur, quia hanc vivendo demoliti sunt, quam confitendo tenuerunt, vel hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, incassum a veniente iudice retributionem bonorum operum sperant; quia dum haec in ostentationem faciunt laudis, iam praemium ab humano ore receperunt, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam . Ubi et bene subditur: Nec ortum surgentis aurorae.