monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 9, 4
Sed hunc Leviathan electi angelorum spiritus nunc in puteo abyssi clausum premunt. Unde scriptum est: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua: et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum . Quem tamen in mundi fine ad apertiora certamina revocant, et totum contra nos in suis viribus ralaxant. Unde et illic rursum scriptum est: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas . Ille enim apostata angelus, quia ita conditus fuerat, ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut hunc stantium angelorum ditioni substratus sit; quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel tunc ad probationem nostram eis relaxantibus, totis se contra nos suis viribus solutus exerceat. Quia igitur hi electi spiritus superbum apostatam comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur, ut ad intentionem aperti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur, dicatur recte: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Quia tamen hostis callidus ad aperta bella necdum suscitatus est, quomodo quorumdam mentes nox ista nunc latenter obscuret, insinuet. Sequitur: