monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 9, 3
Sed quod translatione veteri de auctore omnium dicitur, hoc translatione hac, quae ad nos ex Hebraeo est Arabicoque sermone derivata, de electis eius angelis memoratur De his namque dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei. Diem se quippe iste superbiens spiritus ostentare etiam angelicis potestatibus voluit, cum se super caeteros quasi in potentia divinitatis extollens; tot post se ad interitum legiones traxit. Sed hi nimirum, qui in auctore suo humili corde perstiterunt, cum errori eius noctem inesse conspicerent, diem claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt: qui nunc nobis doli eius tenebras indicant, et quam sit illius despicienda ficta claritas, demonstrant. Dicatur ergo de tenebrosa nocte, quae humanae infirmitatis oculos claudit: Maledicant ei, qui maledicunt diei, id est, illi electi spiritus erroris eius tenebras damnando denuntient, qui magnitudinem claritatis illius iam ab exordio fictam vident. Bene autem subditur: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan quippe intepretatus dicitur additamentum eorum. Quorum scilicet, nisi hominum? Recta autem additamentum eorum dicitur, quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem Leviathan vocatus est, id est, additamentum hominum dictus. Eos namque in paradiso immortales reperit; sed divinitatem immortalibus promittendo, quasi eis aliquid ultra quam erant se addere spopondit. Sed dum blande non habita se daturum perhibuit, callide et habita subtraxit. Unde et eumdem Leviathan ita propheta describit dicens: Super Leviathan serpentem vectem, super Leviathan serpentem tortuosum . Leviathan quippe iste in eo, quod se addere homini spopondit, tortuosis ad eum sinibus irrepsit; quia dum falso impossibilia promisit, vere et possibilia sustulit. Quaerendum vero nobis est cur qui serpentem dixerat, tortuosumque illico subiungens, interposuit vectem, nisi forte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities, in vecte autem est duritia rigiditatis. Ut ergo hunc et durum signaret, et mollem; et vectem nominat, et serpentem. Durus quippe est per malitiam, mollis per blandimenta. Vectis ergo dicitur, quia usque ad necem percutit; serpens autem, quia se per insidias molliter infundit.