monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, 9, 2
In translatione veteri ita non dicitur; sed, Maledicat eam, qui maledixit diem, qui capturus est grandem cetum. Quibus verbis aperte ostenditur quod a sancto viro in fine mundi ventura Antichristi perditio praevidetur. Malignus namque spiritus, qui per meritum nox est, diem se in mundi fine simulat, cum se quasi Deum hominibus ostentat, cum claritatem sibi Divinitatis fallaciter tribuit, et se supra omne quod Deus vel dicitur, vel colitur, extollit. Noctem igitur maledicit, qui maledicit diem; quia ille nunc eius malitiam destruit, qui illustratione adventus sui tunc etiam potentiam eius fortitudinis exstinguet. Unde et bene subiungitur: Qui capturus est grandem cetum. Huius enim ceti fortitudo in aquis capitur, quia antiqui hostis versutia baptismi sacramento superatur.