monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 33, 3
Sed plerumque dum contra hoc tentationum bellum fulciri magnis virtutibus nitimur, quaedam se nobis vitia sub specie virtutum tegunt, et quasi blanda ad nos facie veniunt; sed cuius adversitatis sint, discussa sentiuntur. Unde et amici beati Iob quasi pro consolatione conveniunt, sed in contumelias erumpunt; quia insidiantia vitia virtutum faciem sumunt, sed hostili invectione nos feriunt. Nam saepe immoderata ira, iustitia; et saepe dissoluta remissio, misericordia vult videri. Saepe incautus timor humilitas; saepe effrenata superbia appetit libertas apparere. Ad consolandum ergo amici veniunt, sed ad increpationis verba dilabuntur; quia nimirum vitia virtutum specie palliata, blanda quidem superficie inchoant, sed aspera nos contrarietate perturbant. Bene autem dicitur: