monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 32, 2
Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Ieremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est . Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos . Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit?