monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 31, 3
At contra hi, qui ad alta virtutum surgere veraciter appetunt, cum alienas culpas audiunt, mox cor ad proprias reducunt; et tanto rectius illas diiudicant, quanto verius istas deplorant. Quia igitur electus quisque in infirmitatis suae consideratione se comprimit, dicatur recte, quod vir sanctus in sterquilinio dolens sedet. Qui enim vere se humiliat, quibus circumseptus sit delictorum sordibus proficiens pensat. Sciendam vero est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur; sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnalis suggestio inundet. Unde et bene post tot beati Iob vulnera, adhuc subiuncta sunt etiam male suadentis uxoris verba, quae ait: