monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 26, 3
Potest vero per terram ipsa etiam Mediatoris incarnatio designari. Unde et ad Israel dicitur: Altare de terra facietis mihi . Altare enim de terra Deo facere, est in incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo munus nostrum accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Sed sunt nonnulli haeretici qui factam Mediatoris incarnationem non denegant, sed aut de divinitate quam est aliter aestimant, aut in ipsa a nobis incarnationis qualitate discordant. Qui ergo veram nobiscum incarnationem Redemptoris perhibent, quasi cum Iob in terra pariter sedent. Septem vero diebus et septem noctibus in terra consedere describuntur, quia vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris excaecantur, incarnationis mysterium negare non possunt. Cum beato ergo Iob in terra sedere, est veram Redemptoris carnem cum sancta Ecclesia credere.