monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 5 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 26, 2
In die quae videmus agnoscimus; in nocte autem, aut caecitate nil cernimus, aut dubietate caligamus. Per diem itaque intelligentia, per noctem vero ignorantia designatur. Septenario autem numero summa universitatis exprimitur. Unde et non amplius, quam diebus septem, omne hoc tempus transitorium consummatur. Quid est ergo, quod amici beati Iob consedere ei septem diebus et septem noctibus referuntur, nisi quod haeretici, vel in his in quibus verum lumen intelligunt, vel in his in quibus ignorantiae tenebras patiuntur, quasi infirmanti sanctae Ecclesiae se condescendere simulant, eique sub blandimentorum specie, dolos deceptionis parant? Et quamvis vel in his quae intelligunt, vel in his quae intelligere non possunt, elationis typo turgidi, magnos se apud semetipsos existimant, nonnunquam tamen sanctae Ecclesiae specie tenus inclinant; et dum verba molliunt, virus infundunt. In terra ergo consedere, est aliquid de imagine humilitatis ostendere; ut dum humilia exhibent, persuadeant superba quae docent.