monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 25, 2
Sicut vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus; unde et per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris; ita haereticorum vestes sunt omnes, qui eis concorditer inhaerentes, illorum erroribus involvuntur. Habent vero haeretici hoc proprium, quod in eo gradu in quo de Ecclesia exeunt, diu stare non possunt; sed ad deteriora quotidie ruunt, et sentiendo peiora, in multis se partibus scindunt, atque a semetipsis plerumque longius confusionis suae altercatione dividuntur. Quia ergo hos quos suae perfidiae adiungunt, adhuc in multa divisione dilaniant, dicatur recte quod amici qui veniunt vestes rumpant. Ruptis autem vestibus corpus ostenditur, quia saepe scissis sequacibus, malitia eorum cogitationis aperitur; ut discordia dolos patefaciat, quos gravis prius concordiae culpa claudebat.