monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 22, 5
Bene autem loca de quibus veniunt congrua haereticorum actibus describuntur. Dicitur etenim Themanites, Suhites, Naamathites. Thema namque interpretatur Auster; Suhi, loquens; Naama, decor. Austrum autem ventum calidum esse quis nesciat? Haeretici igitur, quia ardentius appetunt sapere, quasi plusquam necesse est, student calere. Desidia quippe torpori frigoris et rursum inquietudo immoderatae curiositatis, intemperato concordat calori. Quia ergo amplius quam debent, calorem sapientiae percipere appetunt, ab Austro venire referuntur. Ab hoc calore immoderatae sapientiae mentes fidelium. Paulus temperare curaverat, cum dicebat: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem . Hinc est quod David valles salinarum percutit , quia videlicet Redemptor noster suae districtionis examine in his qui de illo prava sentiunt stultitiam immoderati saporis exstinguit. Suhi autem dicitur loquens. Calorem quippe non ut bene vivant, sed ut elate loquantur, habere desiderant. A Thema igitur et Suhi, id est, a calore et loquacitate venire referuntur, quia per hoc quod Scripturarum se studiosos exhibent, solius verbis loquacitatis, non autem visceribus charitatis carent. Naama vero interpretatur decor. Quia enim docti non esse, sed videri appetunt, ex eruditionis verbis speciem bene viventium sumunt; et per calorem loquacitatis in se imaginem ostendunt decoris, ut eo per decorem linguae perversa facile persuadeant, quo foeditatem vitae sensus callide occultant. Sed neque ipsa locorum nomina inordinata sunt narratione distincta. Prius enim Thema, postmodum Suhi, ac deinde Naama ponitur; qua prius illos inordinatus calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et tunc demum decoros hominibus hypocrisis ostendit.