monumenta.ch > Cassianus > bavPal.lat.560.163 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 22, 3
Bene autem dicitur: Venerunt de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa superbia est; quia nisi prius in corde intumescerent, ad pravae assertionis certamina non venirent. Ita namque malorum locus superbia, sicut est e contra humilitas locus bonorum. De quo per Salomonem dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris . Ac si aperte dicat: Si tentatoris spiritum contra te in aliquo praevalere consideras, humilitatem poenitentiae non relinquas. Qui quia locum nostrum humilitatem poenitentiae dixerit, verbis sequentibus ostendit, dicens: Quia curatio cessare faciet peccata maxima . Quid est enim aliud humilitas lamenti, nisi medicina peccati? Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur.