monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 21, 6
Sancti viri cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei iniuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba iaculantur. Quod dux bonorum recte Petrus admonet, dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus . Maledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui salutem iniuria persecutoris effrenatur. Sed quia Redemptoris corpus, sancta nimirum Ecclesia, ita pondus dolorum portat, ut humilitatis modum per verba non transeat, recte de hoc dolente dicitur: