monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 20, 4
Sciendum vero est, quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere perversa contendunt; cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec iustorum cordibus infundere quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adiunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc ; hic vero iniurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixit Christo Domini? Sed illi mox dicitur: Redi post me, Satana; et hic cum germano audivit protinus: Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficimini mihi hodie in Satan? Male itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes trahunt. Valde vero deteriores sunt, qui huic culpae non formidine, sed elatione succumbunt: quorum specialiter beati Iob uxor figuram tenuit, quae marito suadere superba tentavit, dicens: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Simplicitatem in marito redarguit, quod transitura cuncta despiciens, puro corde sola aeterna concupiscit. Ac si dicat: Quid simpliciter aeterna appetis, et sub malis praesentibus aequanimiter ingemiscis? Excedens, aeterna despice, et mala praesentia vel moriens evade. Sed electi quique cum prava intus a carnalibus tolerant, quantae se formam rectitudinis ostendant, discamus ex verbis vulnerati et incolumis, sedentis et erecti, qui ait: