monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 20, 2
Cuius enim speciem male suadens mulier tenuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum, qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus peius premunt. Nam minus fortasse nocuissent, si non eos sancta Ecclesia introrsus admittens usque ad fidei cubile reciperet, quos dum per professam fidem recipit, sibi procul dubio pene inevitabiles facit. Hinc est, quod premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit; unde et isdem Redemptor noster protinus dicit: Quis me tetigit? Cui cum discipuli responderent: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? illico adiunxit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse .