monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.280 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 19, 3
Quis vero consideret, is qui tot pia hominibus intulit, quot ab hominibus perversa toleravit? Quis consideret, quanta nunc usque tolerat, etiam cum de coelo super corda fidelium regnat? Ipse quippe quotidie patitur omne quod a reprobis eius electi lacerantur. Et quamvis caput huius corporis, quod videlicet nos sumus, iam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet, corpus sentit. Sed quid ista de infidelibus dicimus, cum in ipsa quoque Ecclesia multos carnalium, pravis moribus contra Redemptoris vitam pugnare videamus? Sunt namque nonnulli qui hunc, quia gladiis non possunt, perversis actibus insequuntur; quia dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt; et non solum pravae semetipsos actioni inserunt, sed etiam iustorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. Aeterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt; tantoque ab aeternis altius corruunt, quanto bona temporalia esse quasi sola suspicantur. His iustorum simplicitas displicet, et cum occasionem perturbationis inveniunt, suam eos arripere duplicitatem suadent. Unde hoc quoque congruit apte quod subditur: