monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 17, 2
Nullus in hanc vitam electorum venit, qui non huius hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie vivunt, crudelia passi sunt. An non huius membrum Abel se esse perhibuit, qui eius mortem, de quo scriptum est, Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum , non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavit? Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit, quia a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Bene autem dicitur: