monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 16, 4
Quia vero cum recte diligimus, nihil in rebus conditis anima nostra charius amamus; et sicut animam nos eos diligere dicimus, quibus amoris nostri exprimere pondus conamur, potest per eius animam electorum vita signari. Et cum Satan ad feriendam Redemptoris carnem permittitur, ab anima separatur; quia cum corpus eius ad passionem accipit, electos eius a iure suae potestatis amittit; cumque illius caro per crucem moritur, horum mens contra tentamenta solidatur. Dicatur ergo: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Ac si aperte audiat: Licentiam contra corpus eius accipe, et ab electis illius, quos apud se ante saecula praesciens possidet, ius pravae dominationis perde.