monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 16, 3
Animam vero illius servare praecipitur, non quod hanc tentare prohibetur, sed quod hanc superare non posse convincitur. Neque enim sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit , mentem tamen mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut eius tamen mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur , ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur, immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.