monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 14, 3
Sed pensandum est quomodo iustus sit, et omnia iuste disponat, si eum, qui non debet puniri condemnat. Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullum culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum iustus sit, iustum puniens, omnia iuste disponit; quia per hoc cuncta iustificat, quod eum qui sine peccato est, pro peccatoribus damnat; ut eo electa omnia ad culmen iustitiae surgerent; quo is qui est super omnia damna iniustitiae nostrae sustineret. Quod ergo illic damnatus cum non debeat dicitur, hoc hic afflictus frustra memoratur. Qui tamen iuxta semetipsum frustra afflictus est, iuxta vero nostra acta non frustra . Rubigo quippe vitii purgari non potuit, nisi igne tormenti. Venit itaque sine vitio, qui se subiiceret sponte tormento; ut debita nostrae iniquitati supplicia eo reos suos iuste amitterent, quo hunc a semetipsis liberum iniuste tenuissent. Frustra ergo et non frustra afflictus est, qui in se quidem admissa non habuit, sed cruore proprio reatus nostri maculam tersit.