monumenta.ch > Hieronymus > csg48.383 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 13, 5
Haec iuxta historiam breviter tractata percurrimus, nunc ad allegoriarum mysterium verba vertamus. Sed quia in exordio huius operis dum de unitate capitis et corporis tractaremus, sollicita intentione praemisimus quanta in eis sit compago charitatis, quia nimirum et Dominus multa adhuc per corpus, quod nos sumus, patitur, et iam corpus eius, id est Ecclesia, de suo capite, videlicet Domino, in coelo gloriatur; ita nunc passiones exprimi eiusdem capitis debent, ut ostendatur quam multa etiam in corpore suo sustinet. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris? Si cruciatus nostri eius poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea . Et tamen resurrectione iam sui capitis exaltatus dicit: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus . Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant; sed poenarum suarum ponderibus pressus, ecce iam per gloriam capitis in coelo residebat. Quia ergo in omnibus unitum caput et corpus novimus, sic a percussione capitis incipimus, ut subsequenter tamen ad corporis flagella veniamus. Sed hoc, quod quadam die Satan coram Domino astitisse dicitur, quod unde veniat percontatur, quod beatus Iob magnis conditoris praeconiis praefertur, quia iam saepe discussimus, replicare devitamus. Si enim diu mens rebus discussis involvitur, pervenire ad indiscussa praepeditur. Ibi ergo allegoriae nunc initium ponimus, ubi post verba saepe repetita, adiunctum novi aliquid scimus. Itaque ait: