monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 13, 4
Saepe ergo et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo iudicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Quisquis autem amicorum beati Iob facta considerat, quam pia ad eum intentione venerint non ignorat. Pensemus enim cuius charitatis fuerit, ad afflictum concorditer convenisse; quanta virtus longanimitatis exstiterit, septem diebus et noctibus cum afflicto tacuisse; quae humilitas, in terra tot diebus ac noctibus sedisse; quae compassio, pulvere capita conspersisse. Sed tamen inchoantes loqui, unde se aestimaverunt praemium mercedis acquirere, inde eos contigit reatum reprehensionis invenire, quia incautis saepe ad peccati finem vertitur, etiam quod pro solo studio mercedis inchoatur. Ecce praecipiti locutione perdiderunt bonum, quod tanto labore mercati sunt. Et nisi divini gratia offerre eos sacrificium pro suo reatu praecepisset, inde a Domino iuste puniri poterant, unde se placere Domino mirabiliter aestimabant. Inde iudici displicent, unde sibi quasi pro defensione iudicis per effrenationem placent. Idcirco vero haec dicimus, ut ad memoriam legentium revocemus, quatenus sollicite quisque consideret ea quae malo voto perpetrantur, quanta Dominus animadversione puniat, si inchoata bono studio, sed negligentiae indiscretionis admista, tanta invectione castigat. Quis non mercedis causam peregisse se crederet, si aut in defensione Dei quidquam contra proximum diceret, aut certe septem diebus ac noctibus pro proximi dolore tacuisset? Et tamen amici beati Iob haec agentes, ad culpam laborando pervenerunt, quia consolationis quidem bonum quod agebant, noverant; sed cum quanta agendum esset discretionis libra, nesciebant. Unde necesse est ut non solum intueamur quid agimus, sed etiam cum quanta discretione peragamus. Primum quidem, ne mala quoquo modo, postmodum vero ne bona incaute faciamus. Ad quae nimirum bona sollicite peragenda propheta nos admonet, dicens: Maledictus homo, qui facit opus Domini negligenter . Ad hoc vero ista proficiant, ut ante terribilis iudicis subtile atque incomprehensibile examen non solum mala quae commisimus, sed ipsa etiam, si qua in nobis sunt bene gesta, timeamus, quia saepe in eius iudicio culpa esse deprehenditur, quod virtus ante iudicium putatur; et unde exspectatur pia merces operis, inde supplicium iustae sequitur ultionis.