monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 13, 3
Sed tamen hoc, quod diu tacuerunt, et quandoque loquendo reprobati sunt, neglecte praetereundum non est. Sunt namque nonnulli qui et loqui praecipitanter incipiunt, et effrenate coepta effrenatius exsequuntur. Et sunt nonnulli qui tarde quidem loqui inchoant, sed semel inchoantes, habere modum locutionis ignorant. Amici igitur beati Iob dolorem videntes, diu tacuerunt; sed tarde inchoantes, indiscrete locuti sunt, quia parcere dolenti noluerunt. Tenuerunt linguam, ne praepropere inciperet; sed incipientem semel nequaquam moderati sunt, ne se ex consolatione usque ad contumelias effrenaret. Et bona quidem intentione ad consolandum venerant; sed hoc, quod pia mens mundum Deo obtulit, locutio praecipitata vitiavit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti . Recte namque offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod die agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata enim recte dividere est quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat.